In italiano

COLVMELLAE
"DE RE RVSTICA" Liber septimvs

I sec. d. C.

XII. DE CANIBVS

De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadripedum greges humana sollertia domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis adcurate disserui. Nunc ut exordio priore sum pollicitus, de mutis custodibus loquar, quamquam falso canis dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat quam iste latratu, quis famulus amantior domini, quis fidelior comes, quis custos incorruptior, quis excubitor inveniri potest vigilantior, quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit.
[2]
Eius autem parandi tuendique triplex ratio est. Namque unum genus adversus hominum insidias eligitur et id villam quaeque iuncta sunt villae custodit, at alterum propellendis iniuriis hominum ac ferarum et id observat domi stabulum, foris pecora pascentia; tertium venandi gratia conparatur idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit.
[3]
De villatico igitur et pastorali dicendum est, nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, prius ut auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat et tamen non numquam nec visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem.
 Sit autem coloris unius, isque magis eligitur albus in pastorali, niger in villatico, nam varius in neutro est laudabilis. Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne pro bestia canem feriat.
[4]
Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit, terribilior niger conspicitur, sive noctu, ne conspiciatur quidem propter umbrae similitudinem, quam ob rem tectus tenebris canis tutiorem adcessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis et unguibus amplissimis, qui Graece drakes appellantur. Hic erit villatici status praecipue laudandus.
[5]
Mores autem neque mitissimi nec rursus truces atque crudeles, quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos invadunt. Satis est severos esse nec blandos, ut non numquam etiam conservos iratius intuantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici nec erronei, sed adsidui et circumspecti magis quam temerarii. Nam illi, nisi quod certum conpererunt, non indicant, hi vano strepitu et falsa suspicione concitantur.
[6]
Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina mores facit, ut et, cum emendi potestas fuerit, eius modi probemus et, cum educabimus domi natos, talibus institutis formemus.
[7] Nec multum refert, an villatici corporibus graves et parum veloces sint; plus enim comminus et in gradu quam eminus et in spatioso cursu facere debent. Nam semper circa septa et intra aedificium consistunt, immo ne longius quidem recedere debent satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur et latratu conterrent nec patiuntur propius accedere vel constantius adpropinquantem violenter invadunt. Primum est enim non adtemptari, secundum est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari. atque haec de domesticis custodibus, illa de pastoralibus.
[8] Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui dammas cervosque et velocissima sectantur animalia, nec tam obesus aut gravis quam villae horreique custos; [9] sed et robustus nihilo minus et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam pugnamque nec minus ad cursum conparatur, cum et lupi repellere insidias et raptorem ferum consequi fugientem praedamque excutere atque auferre debeat. Quare status eius longior productiorque ad hos casus magis habilis est quam brevis aut etiam quadratus, quoniam, ut dixi, non numquam necessitas exigit celeritate bestiam consectandi. Ceteri artus similes membris villatici canis aeque probantur.

[10]
Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnis sine discrimine hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est, farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido, nam fervens rabiem creat.
[11] Huic quadripedi neque feminae neque mari nisi post annum permittenda venus est, quae si teneris conceditur, carpit et corpus et vires animosque degenerat. Primus effetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit et educatio totius habitus aufert incrementum. Mares iuveniliter usque in annos decem progenerant, post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam seniorum pigra suboles existit. Feminae concipiunt usque in annos novem nec sunt utiles post decimum.
[12]
Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur, emitti non oportet nisi ad matrem lusus ac lasciviae causa. Postea catenis per diem continendi et noctibus solvendi, nec umquam eos, quorum generosam volumus indolem conservare, patiemur alienae nutricis uberibus educari, quoniam semper et lac et spiritus maternus longe magis ingenii atque incrementa corporis auget.
[13]
Quod si et feta lacte deficitur, caprinum maxime conveniet praeberi catulis, dum fiant mensum quattuor. Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat, nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntiantur, sicuti Graecum est skylax, Latinum Ferox, Graecum lakon, Latinum Celer, vel femina, ut sunt Graeca spoude, alke, rome, Latina Lupa, Cerva, Tigris.
[14]
Catulorum caudas post diem quadragensimum, quam sint editi, sic castrare conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae; is mordicus conprehensus et aliquatenus eductus abrumpitur, quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores adfirmant, rabies arcetur, letifer morbus huic generi.

In italiano